monumenta.ch > Plinius > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 45
{XI} utilia sunt et cervicis doloribus cum anserino adipe quoque prosint, sedis etiam vitiis indurata igni, ut calore quoque prosint, et condylomatis cum rosaceo; item abustis durata in aqua, mox in pruna putaminibus exustis, tum lutea ex rosaceo inlinuntur. fiunt et tota lutea, quae vocant sitista, cum triduo incubita tolluntur. stomachum dissolutum confirmant pulli ovorum cum gallae dimidio ita, ne ante II horas alius cibus sumatur. dant et dysintericis pullos in ipso ovo decoctos admixta vini austeri hemina et pari modo olei polentaeque. -